라틴어 문장 검색

nunc quidem propter intermissionem forensis operae et lucubrationes detraxi et meridiationes addidi, quibus uti antea non solebam, nec tam multum dormiens ullo somnio sum admonitus, tantis praesertim de rebus, nec mihi magis umquam videor, quam cum aut in foro magistratus aut in curia senatum video, somniare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 210:1)
tantum librariorum menda tolluntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 23 4:2)
etsi erat ἕωλοσ illa epistula, praesertim tantis postea novis rebus adlatis, tamen perire lucubrationem meam nolui et eam ipsam Caninio dedi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 2 1:8)
Marcus' est adhibendus, isque diu et multis lucubrationibus commentata oratione vide ut probare possit te non peccasse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 26 1:3)
fere V exaratum esse cum alia menda suadent ut putemus), tum falsa scribendi ratio declarat in formis pronominis demonstrativi adhibita, de qua mox (p. XXI) nobis dicendum erit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말202)
Ut stetit ante oculos posito velamine nostros, In toto nusquam corpore menda fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 510)
nocte latent mendae, vitioque ignoscitur omni, horaque formosam quamlibet illa facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:167)
eximit ipsa dies omnes e corpore mendas, quodque fuit vitium, desinit esse mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 92:3)
occule mendas, quaque potes vitium corporis abde tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 53:3)
cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda, stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 162:2)
ipse mihi placuit mendis in talibus error, et vix invita facta litura manu est, "viderit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 18)
est tamen lucubratio, quotiens ad integri ac refecti venimus, optimum secreti genus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 189:3)
non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum illi etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 170:2)
Vox robusta, sed sordida, lucubrationibus et neglegentia, non natura, infuscata;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 16:2)
Amo in te quod litteras amas et usquequaque praeconiis cumulatissimis excolere 1 contendo tantae diligentiae generositatem, per quam nobis non solum initia tua verum etiam studia nostra com- mendas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION